E RE;R. GaIIICISĩñ. 49 inetus omnium maximus illius animo altiùs insederat: neq; id iniuriâ, quum vel certo cer- tius sit, solum Regem Galliae (modò omnia domi pacata habeat) illas Hispano prouincias ò;manibus posse extorquere. Haec sunt, quae il- lius animum miserè pungunt, vnaque & Du- cis Guisij consilia nonnihil praecipitant. Hisce adde, quòd in extremo etiam hodie metu ver- satur, ne Rex Nauarrae, quem natura illi hostẽ constituit, ad regnum Galliae aliquando deue- niat. Huic regnum Hispanus iniustè detinet, cui si vngues iam prae cisae tandem forsan rena- scaatur, dubitandum non est, quin ius suum repetat periculum etiam est, ne hoc vno con- tentus non sit. Hoc probè videt, se iam sene, li- beris adhuc quasi impuberibus, regno suo di- stracto nec satis stabilito, vel minima quaeque posse post mortem suam, perturbationem in- ducere: Quantò magis Nauarrae Regem, si in Galliarum Regem aliquando euadat. Neque verò hoc illi pręter spem est, ita se in Lotharin- gicum foe dus insinuare, illis facultates & sub- sidia ad motus cõcitandos subministrare, Gal- liarum Regem interturbare, pessundare Na- uarraeum: Vt scilicet, postquam regnum hoc diuulsum praedae & rapinę vndiquaque expo- netur, ipse pro nimia sua, qua prae reliquis va- lebit, potentià, praestantissima illius parte maximeque opima rapiendi rabiem expleat suam. Quis illi iam de nostris rebus animus, quae consilia sint, videmus. At verò, vt eò vsq;