112 LiIrERAE DVCIS GVISII multorum testimonio affirmare possum. Mo- dus ille, quèmin vi repellenda adhibui, Maie- stati Tuae satis testari potest, nihil factum esse, aut aliudà me tẽtatum, quàm quodobedien- tem & fidelem ministrum decet. Labor meus & industria, quam in continenda & compe- scenda Plebe posui, quae affectibus plerumque in eiusmodi motibus pręter modum indulget, omnes calumnias retellit, quibus hactenus ac- cusatus fui, me nempe solere Maiestatis Fuae Vrbem Patisiensemad rebellionem & tumul- tus cõcitare. Sollicitudo illa, quà eorum etiam salutem, quos tantis calumniis me apud Ma- iestatẽ Tuam detulisse, & inimicos męos cõtra me cõcitasse sciebam, prosecutus sum, satis te- statũ relinquit, me nunquam de ministris tuis aut Officiariis (vt falsò mihi impingitur) vlla ratione lae dẽdis aut oppugnãdis cogitàâsse. Me praeterea nihil tam exhorruisse & declinâsse semper, quàm gratia excidere Tuae Maiestatis, inde colligi potest, quod Heluetios mihites cũ Tribunis fuis incolumes ò furentis Populi mae- nibus eripui & tutos dimisi. Cümigitur Maie- stas Tua de his omnibus & singulis satis edo- Cta iam sit, vt non dubito, hoc à multis fidis & publicae pacis a mantibus Tuae Maiestatis mi- nistris, huius rei testibus locupletibus, factum esse, certò statuo, Maiestatem Tuam hinc me- aeidiano sole clariũs videre posse, me nunquam cogitando cõcepisse id, quod ab ini micis meis, ad odium in me Tuae Maiestatis infltamman-— dum,