REIPVB. CHRIS TIANAE. 155 deuinctum, & beneficiorum acceptorum ne- celsitudine, atque aliis infinitis nominibus addictissimum, quemque certò nouit, nihil nisi ex suo nutu, sententia praescriptoque ten- taturum, acturumve: quem denique propter varias ac multiplices, quae illi cum aliis poten- tissimis Germaniae Principibus intercedunt, controuersias, exploratum habet in Germa— nia eiusmodi dissidtorum faces esse submissu- rum, quae nisi cum totius sacri imperij ruina extingui nunquam possint. Nam cui poteit ‚s- se ignota, vetus illa quae huic est cum illu- stritsimis Brunsuici Ducibus, de mille supra vnum pagis grauissima controuersia? quam certè silentio sopitam nunquam patietur con- quiescere. Aut quis nescit quanta aemulatione haee Bauarorum familia de primi Electoratus iu- re ac dignitate cum Palatinorum stirpe iam- pridem contenderit? Quum sibi, suoque nomini, genti ac samiliae primam islam ac sum⸗ mam Imperij Germanici dignitatem erep- tam quiritentur. quae certè conttouersia, cùm se hic tanta sentiet auctum potentia, quanta illi Regis Philippi studium ac voluntas vobis ta- centibus comparat, denuò excitata quantas & quàm funestas Germaniae Tragoedias pariet, quantam ad Hispanorum tyranni dè, & foedam Germaniae seruitutẽ fenestram aperiet, quätas denique clades atque aerumnas miserae nostrae atq; improuidae patriè adferet, quis non videt?