250⁰ Instit. Canov. Lib. III. criminalem dicitur Accusator. Reus est, qui ad judicium ab Actore provocatur, Reusque denominatur non a reatu, cum saepe contingat ipsum nullius criminis con- scium esse, si praesertim Judicium sit civi- le; sed a re, pro qua ad Judicium coram Judice provocatur, ut de ea inter utrumque coram Judice contendatur, unde Judicium ipsum, imo & ipsum forum, hoc est locus, in quo judicium agitur, appellari solet, contentiosum, constant haec ex cit. c. Forus. 4 Haec tamen, quae diximus circa inter- ventum praedictarum personarum ad for- mandum judicium, intelligenda sunt regu- lariter. Contingit enim aliquoties judicium aliquod exerceri, in quo nullus proprie in- tervenit Actor, aut nullus determinate cer- tus Reus, ut v. gr. quando Judex ex officio procedit per formam inquisitionis, motus ex publica fama alicujus criminis commissi a persona incertaʒ quamvis etiam tunc per juris fictionem dici possit intervenire Actor, & Reus, quia publica fama supplet loco Actoris, seu Accusatoris; Reus autem est aliquis, sal- tem indeterminate, ex facienda inquisitio- ne certificandus, c. Licet Heli. 31. de Siman. 5 Praecipuae Judicii partes numerantur tres. Prima est contestatio litis, quae est principium, sive ingressus litis, & consistit in narratione Actoris, Reique contradictione coram Judice facta, ex I. 1. C. de litis contest. ut inferius explicabitur. Secunda est discus- sio litis jam contestatae. Tertia est conclu- sio, seu sententia Judicis. Reliqua, quae ad judicium requiruntur (de quibus etiam infra sfermo erit,) sunt vel praeparatoria, ut