406 ORIGINES taueris, quandoquidem hereditaria qua- dam successione id in te deriuatum scire debes. Sed ne multis te detineam, inui- ctissime Caesar, hoc breuiter dixisse sat sit, vix vllum reperiri tam in Germania, quam Gallia coenobium, quod illorum munifi- centia non fuerit vel extructum vel orna- tum. Huius itaque gentis in nostram na- tionem praeclara & immortalia beneficia si per obliuionem premi patiamur, quis ab ingratitudinis crimine nos absoluere poterit. Dicere solebat magnus vir Eu- menes, satius esse perire, quam ingratum viuere: & nos profecto ingtatitudinis no- ta non carebimus, si quod in priuatos homines admittere nefas putatur, in pa- triam commiserimus. Accipe igitur iu- cunda fronte munus exiguum tuo dedi- catum nomini. Quod etiamsi te dignum minime sciam, non ideo tamen a nobis offerendum non fuit: nam si ad materi- am spectes, vix vlla gaza, vix regum at- que tyrannorum opes satisfuerint: recte enim magnus Aristoteles diffiniuit amici- tiam id aposcere, quod quis praestare pos- sit, non quod pro dignitate sit. Et te qui- dem