reree,,-ff,ß, , e.rye w —— PPDPDDTDSASSASDPDSPPDR e ANTISTVRXNMIVS VXVS. 15 nandas haereses (quae Eeclesiam inuaserant) commemorat: & adiunge Tomos omnes Conciliorum, atque ostende mihi. quod singulis haeresibus singulae Synodi fuerint oppositae. O quam hic frigebis, Sturmi. Et praeclare, scilicet, ageretur cum Ecclesia Dei, si errorem cum fundamento fidei pugnantem. Theologis damnare non liceret, donec vniuersalis Synodus caelebraretur. Quot interim animarum myriades perirent: Sed te. Sturmi, vt video, nullum miserarum animarum periculum mouet, si modò tuus Cinglianismus condemnationem effu⸗ gere, & longe lateq́ grassari posset. Quare, satis est ad condemnationem alicuius erroris, si Theologi docti & synceri (etiam priuatim) cum ijs, qui falsas opiniones serunt, vel coram colloquantur, vel eorum scripta diligenter legant, et in timore Domini expendant, vt eorũ sen tentiam deprehendere possint: si deinde illas opiniones ad re⸗ gulam Scripturae & fidei analogiam exigant, & animaduer⸗ tant, eas cum sacris literis pugnare. Tum satis causae habent. cur dogmata illa damnent. Interim verò cum personis erran⸗ tibus diligenter agant, & nihil intentatum relinquant: si forte, vel per colloquia, vel scriptis pijs in viam eos reuocare, et Chri sto lucrifacere possint. Haec autem omnia/ sunt iam a multis annis in negocio Coenae tentata: nec quicquam est intermis⸗ sum, quod ad emendationem Cinglianorum dogmatistarum facere videretur. Prostant iam sexaginta fere annos publica Cinglianorum scripta: ea sunt a nostris diligenter lecta, & in eimore Dei expensa: deprehensa sunt, pugnare cũ verbis Iesu Christi, qui est veritas ipsa. Admoniti sunt pu blicis,ijsq; solidis simis & maxime perspicuis scriptis, vt errorem abijciant: eorũ imaginaria ar gumenta iam toties refutata sunt: quae ipsi repli⸗ carunt, paulo post a nostris Theologis testimonio facrarum literarum denuo sunt euersa & prostrata. Instituerunt Princi⸗ pesetiam Colloquia inter vtranque partem. Vnum Marpur⸗ C gi,