ANTISTVRNMIVS VNVOS. zt medium Hesshusij scriptum, contra D. D. Iacobum A&ndroeae Pagi64. editum. At satis notum est, vtrunq; scriptum fuisse supposititi⸗ um, ab hominibus sceleratis, falsarijs, sparsum: quod etiam lip⸗ pis atque tonsoribus notum est. Sed tu ea facile credis, quae li⸗ benter credis. Dicis etiam, Sturmi, omnes Principes subscri⸗- Pagaio. plisse ei Augustanae Confessioni, quae fuerit explicata magis,. quam erat antea:& haud obscure significas, Electores & Prin⸗ cipes Naumburgi congregatos, subscripsisse Confessioni, non illi primae, anno 30. Carolo V. exhibitae, sed ei, quae a Philippo fuerit partim mutata, partim locupletata. Sed erras, Sturmi, ne quid grauius dicam. Manus & sigilla Ilustrissimorum Ele⸗ ctorum & Principum, atque etiam Optimatum in Germania, qui Rerumpublicarum nomine subscripserunt, aliud testan⸗ tur. Quare in rebus tantis etiam in te prudentiam desidero. Quale sit iudicium tuum. Sturmi, in dijudicatione contro⸗ uerslarum Religionis nostrę, satis ex eo apparet, quod contra- dictorias Lutheranorum & Cinglianorum propositiones in-⸗ ter se pugnare non videas: qudd neotericorum scriptorũ, quae in hoc negocio edita sunt, neruos & praecipua argumenta non teneas: quòd tibi verae antiquitatis eruditae sententia de Con⸗- trouersia Sacramentaria, & de Persona Christi, sit ignota. Qua⸗ re, Sturmi, quando tam infeliciter in tantarum rerum, quas nõ intelligis, tractatione versaris, redi, obsecro, ad tuam Scholam, & ea professione, quae tibi ordinarie contigit, contentus esto. Spartam, quam nactas es, orna. Datum est istud tibi diuinitus, vt in docenda Grammatica, Dialectica & Rhetorica, pluri-⸗ mum inter alios excellas: contigit tibi linguarum cognitio haud mediocris: accessit etiam aliarum partium Philosophiae eximia scientia. Sed Controuersias Religionis solide explica⸗ re, & sacras literas interpretari, oN EST OMNIVN: nech id donum tibi datum est, vt res ipsa loquitur. Ergo, Sturmi, ex⸗ plica tuas Ciceronianas Orationes: interpretare Demosthe⸗ ̃ nem.