453. IXAc. Gyr HER. DE VET. IVR. inueniunt, aliquam causam, quamobrẽ gestiant scri⸗ pta existimationémque dilacerare: Aduertunt graui- ter quae non censeas. Nam cùm scripseris in hono- rum ciuilium enumeratione Pontificis max. digni- tatem primum locum obtinere, illudque Iulij & Au- gusti Caesarum nummis comprobaris: id aiunt illi- improbè factum, téque in julias maiestatis leges ali- quatenus incidisse contendunt Saltem, inqua ridens, effugi Corneliam de lalsis, cùm nummi authoritate publica àTriumuiris percussi sint. At verd, inquit ille, cauendum tibi est, ne isti percutiant animum: etenim nescio quid fallaciae meditantur. Cui ego: fa- ciant, fingant, iuueniant, efficiant qui mihi contume- liam inferre conantur, id agam verò serið, vt in illos grauior illa recidat. Adeòne hominem ignarum aut infelicem quemquam, adeòne ignauum & ferum, si pudor paululùm adest, vt alienum laborem vltrò car- pere, nullo iudicio, mala mente, animo infrunito au- deat? Tantâne vecordia innata cuiquam, vt impudẽ- tillimam istius orationem audiat? Errantis imperi- tiam satiùs duxeram silentio spernere, quàm demen- tis iniuriam hanc expostulare. Sed postera die vnus item & alter ad me vehit; atque, heus tu, conqueritur homo quispiam quod fiscum Rom. Põtificibus con- stitueris, tẽque Rom. Iuris inscium vbique praedicat. Noua, inquam, deintegrò quae prodit iniuria risum commouet magis. At miserùm esset cüm ingenijs huiusmodi hominum conflictari, qui neque literas neque antiquitatem & virtutem (ciunt. Nam quid me sollicitarẽ nebulonis imperiti amentia? Quaesmi