ELECT. IVRI. 75 vocationum, à quibus Apostoli cleri- cos denominationem sumere, & prae- positos in Ecclesia constituere volue- runt. Eò plerique retulerunt versum Psalmi, Si dormiatis inter medias cleros (eri- tis sicut) pennae columbae deargentatae, cuius dorsi posteriora (sunt) in pallore auri. id est. inter medias sortes. q. d. Siversemini in- ter Euangelicas vocationes diuinitus institutas tanquam sortitiones, si con- sistatis & conquiescatis intra terminos diuinarum Sortiũ, quibus nullus Lai- cus, nullus Politicus Magistratus sese immiscet, eritis sicut colũbae pẽnae de- argentatae, cuius posteriores ad Caudã plumaae, instar auri rutilant. Eritis aurei argenteique pastores, eritis columbini Praesules, absque felle, absque impuri- tate & maculis, non lupi, non fures, nõ mercenarij. De Pastoribus videlicet Ecclesiae prophetabat Psalmograpus, quibus, vt proxime docuit, Dedit Domi- nus/erbum ad E uangeligundi Mirtute multa, & potestatem subijciendi Dilecto suo Christo potentissimos quosque Tyran- nos, vtut virtutibus siue exercitibus in- K ij Ps. 67.