4f. iutium. aut Vvititim. — * F.relatio De velro- Satione, 6⁰0 WSSDSNAA heredes non sunt, ad agnatos legitima heredi- tas pertinebit, inter quos primum locum con-⸗ sangvinei obtinent. Agnati autem sunt cogna- — ti virilis sexus per virilem descẽdentes, sicut fi- lius fratris, & patruus, deinceps & tota succes- fio. Inter agnatos & cognatos hoc interest. In agnatis enim etiam cognati continentur: inter cognatos vero agnati non comprehenduntur. Et ideo patruus agnatus est & cognatus, auun- culus autem cognatus tantummodo est. Con- languinei sunt eodem patre nati, licet diuersis matribus, qui in potestate fuerunt mortis tem- pore, adoptiuus quoque frater si non sit eman- cipatus, & hi qui post mortem patris nati sunt, vel causam probauerũt. Soror iure con sangui- nitatis tam ad fratris quam ad sororis heredi- tatem admittitur. Consanguineis non existen- tibus, agnatis defertur hereditas, provt quis al- terum gradu pręcesserit. Quod si plures eodem gradu consistunt, simul admittuntur. Si sit fra- ter defuncti, & frattis filius & neposfratres & non existentes Xfilius fratris nepoti praefertur. Sed si duorum fratrum sint liberi, non in stir- pes sed in capita hereditas distribuitur, scilicet vt pro numero singulorum a virium distribua— tur hereditas. Feminae ad hereditates legitimas vltra gonsanguineas souccessiones non admit— tuntur. Id quod iure ciuili Voconia bratione videtur effectum. ceterum lex duodecim tabu- larum sine vIla discrepatione sexus cognatos admittit. D VLPTA“ ———