AA De SFumma Imper. Potestata circa Sacra. bus, in Angliam, Galliam Belgiumqᷣue inundan- tibus ignaviae seculi litatum est. Enim verò mi- nus externis movemur: Convertamus animum ad cadaverosam Germaniae nostrae faci, quam cum publico luctu hodie aspicimus: Causas malorum indaganti non potest non omnium- primum negleẽta religio occurrere soluta sacri Ordinis dilciplina. Sicur enim membrum in humano corpore ultra justam suae mensurae ra- tionem cum aliarum partium, succo vitali ex- haustarum, injuria in immensum auctum & sibi ipsi ad legitimum usum impedimento est, & corpori damno, quod sua mole debilitat: Ita & opima & pinguis Cleri apud antiquos Caesares fortuna Rempublicam virilitate sua, id est, virtu- te & potentia pristina exsecuit: & luxu mollitie- que ipsos religionis Antistites vitae morumque innocenti sanctitate ad sacras nundinationes o- pumqᷓue per fas & nefas quaerendarum profanas rationes deduxit. Praeiverunt aliis hae in re in- cauta pietate & pernicioso exemplo Imperato- res, inlano studio dilapidantes imperii bona, us- que dam supersfuit quod profunderent: testes in id sunt amplissimae tabulae, quae noxiae liberali⸗ tatis fidem ubique faciunt. Hos deinde privati secuti sunt, eo religiosiores crediti, quò facilio- res in Clerum, coelum impudenter iis promit- rentem, à quo maxime ditati sunt. Unde tot monasteria regalibus impensis extructa, & im- mensis locupletata reditibus, quibus pecora pa- scerentur ventri servientia & libidinibus. Quan- tum enim Deo placere censes, quod frigidistimas preces ad globulorum mensuram & velut ad di- mensum