CAP. X De Jure Advocatiae. 941 Altera ipsorum Principum imprudentia aut su- perstitiosa pietas, quĩ suorum jurium & virtutis majorum ignari sibi persuaderi passi sunt, Eecle- siae Advocatiam tuitionem & propagationem universalis Ecclesiae seu religionis Christianae esse: quo impetu tot in Orientem expeditiones üeincem auspiciis susceptae: tot regna occu- pata & mox amilla. O fraudes humanae, & sub- tile dominationis ingeniuml Haec arma fuerunt. quibus majestas imperatoria exarmata: Hi la- quei quibus capta est: hoc amuletum, quo sopo- rata longinquarum rerum curà domestica ne- glexit & contemptam auctoritatem. Nam ut quisq; Imperatorum spem de se aut opinionem excitavit antiquae virtutis, propediem in exter- nam militiam relegatus est, ut gravi & inexplica- bili bello frangeret primos illos spiritus, qui, ne cum damno Komanae Curiae erumperent, me- tuebantur. Si qui non paruere Pontificumim- periis, dilata executione, quasi desertores fidei Vel transfugas, qui oflicio suo minus digne fun- erentur, horribile & properum fulmen afflavit. ic Advocatiae illud jus legitimo & adstricto usu uondam utile & honestum Imperatoribus, ne- Keie qua incuria vel dominandi lubidine in ma- ximam pestem eorum majestatis desiit, ut suis armis, sed extortis ab hoste atque in se conversis ipli debellarentur. Neque est de nihilo quere- Ia Lupoldi à Babenberg, Advocatiam Komanae Eoclesiae absque annexo emolumento nunc tan- tum onus defensionis, nec aliud habere: cum olim praecipuum ejus & metuendum robur in Poteltate consisteret ordinandi Ecclesiae disei- plinam