INHUc. GROTIUM. 555 —— Secundo quia, qui ita deposuerit Impet ium, populum regiminè antecedaneo ita sibi devin- xerit, ut intuitu eorum bonorum quae acce- perit populus tempore regiminis, gratitudinis reverentiae nevu maneat illigatus. Tertio quia, licet potestas cesset, mane a- ta⸗ men authoritats; sicut maneat authoritas Pa- tri, etiamsi filius sit emancipatus, & egressus domo. Sed haec argumenta non videntur magnum robur habere. Non primum; posito enim quod aliquicł splendotis remaneat in tali, qui se abdicavit im- perio: ille tamen splendor gqualiscunque non fa- cit, ut non sit referendus in numetum priva- torum. Deinde aut ille splendor refertur ad populum, quem antea rexit; aut ad Regem successorem. Non potest referri ad Regem, cujus splendor vetus absorbet facilè hanc um- bram. Imò sicut duo Solis splendores non dantur: ita etiam non datur duplex in regno. Si verò referatur ad populum: tum ille non eflicere potest, ut non possit talis persona pro privata haberi respectu Regis successoris. Ali secundum dicitur, plus pet id non coneludi, quãm quod populus ex gratitudins reverenter illum habere debeat, qui se abdi- cavit imperio: at si ille non se exhibuit talem, ut grata debeat esse ejus memoria, quid tum dicendum erit? Dein non tam quaerit Crotius, M2 quid